[69]
Habetis igitur explicatum omnem, ut arbitror,
religionum locum.
Quintus
Nos uero, frater, et copiose quidem;
sed perge cetera.
Marcus
Pergo equidem, et quoniam libitum
est uobis me ad haec inpellere, hodierno sermone
conficiam, spero, hoc praesertim die; uideo enim
Platonem idem fecisse omnemque orationem eius de
legibus peroratam esse uno aestiuo die. Sic igitur
faciam, et dicam de magistratibus. Id enim est profecto quod constituta religione rem publicam contineat maxime.
Atticus
Tu uero dic et istam rationem, quam
coepisti, tene.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics