Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[52]
Hoc ego loco multisque aliis quaero a
uobis, Scaeuolae, pontifices maximi et homines meo
quidem iudicio acutissimi, quid sit quod ad ius pontificium ciuile adplicetis. Ciuilis enim iuris scientia pontificium quodam modo tollitis. Nam sacra cum
pecunia pontificum auctoritate, nulla lege coniuncta
sunt. Itaque si uos tantummodo pontifices essetis,
pontificalis maneret auctoritas; sed quod idem iuris
ciuilis estis peritissimi, hac scientia illam eluditis.
Placuit P. Scaeuolae et Ti. Coruncanio pontificibus
maximis itemque ceteris, eos qui tantundem caperent
quantum omnes heredes sacris alligari.