Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[42]
Cum perditorum ciuium scelere discessu
meo religionum iura polluta sunt, uexati nostri Lares
familiares, in eorum sedibus exaedificatum templum
Licentiae, pulsus a delubris is qui illa seruarat: circumspicite celeriter animo (nihil enim attinet quemquam nominari), qui sint rerum exitus consecuti. Nos,
qui illam custodem urbis omnibus ereptis nostris rebus
ac perditis uiolari ab impiis passi non sumus, eamque
ex nostra domo in ipsius patris domum detulimus,
iudicia senatus, Italiae, gentium denique omnium
conseruatae patriae consecuti sumus. Quo quid accidere potuit homini praeclarius? Quorum scelere religiones tum prostratae adflictaeque sunt, partim ex
illis distracti ac dissipati iacent; qui uero ex iis et
horum scelerum principes fuerant, et praeter ceteros
in omni religione impii, non solum nullo in uita cruciatu atque dedecore, uerum etiam sepultura et iustis
exsequiarum caruerunt.