Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41]
Quod et nunc multis fit in fanis, et olim Alexander in Cilicia deposuisse apud Solensis in delubro
pecuniam dicitur, et Atheniensis Clisthenes Iunoni
Samiae ciuis egregius, quom rebus timeret suis, filiarum dotis credidit.
Sed iam de periuriis, de incesto, nihil sane hoc quidem loco disputandum est.
Donis impii ne placare audeant deos, Platonem
audiant, qui uetat dubitare qua sit mente futurus deus,
quom uir nemo bonus ab inprobo se donari uelit.
De diligentia uotorum satis in lege dictum est ac
uoti est sponsio qua obligamur deo. Poena uero uiolatae religionis iustam recusationem non habet. Quid
ego hic sceleratorum utar exemplis, quorum plenae
tragoediae? Quae ante oculos sunt, ea potius adtingam. Etsi haec commemoratio uereor ne supra hominis fortunam esse uideatur, tamen quoniam sermo
mihi est apud uos, nihil reticebo uelimque hoc, quod
loquar, diis immortalibus gratum potius uideri quam
graue hominibus.
17.