Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29]
Cum est feriarum festorumque dierum
ratio, in liberis requietem habet litium et iurgiorum,
in seruis operum et laborum; quas compositio anni
conferre debet ad perfectionem operum rusticorum.
Quod ad tempus ut sacrificiorum libamenta seruentur
fetusque pecorum quae dicta in lege sunt, diligenter
habenda ratio intercalandi est, quod institutum perite
a Numa, posteriorum pontificum neglegentia dissolutum est. Iam illud ex institutis pontificum et haruspicum non mutandum est, quibus hostiis
immolandum quoique deo, cui maioribus, cui lactentibus, cui
maribus, cui feminis.
Plures autem deorum omnium, singuli singulorum
sacerdotes et respondendi iuris et conficiendarum religionum facultatem adferunt. Quomque Vesta quasi
focum urbis, ut Graeco nomine est appellata—quod
nos prope idem ac Graecum, non interpretatum
nomen tenemus—conplexa sit, ei colendae sex uirgines praesint, ut aduigiletur facilius ad custodiam
ignis, et sentiant mulieres in illis naturam feminarum
omnem castitatem pati.