Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[25]
Quod autem 'pietatem adhiberi, opes amoueri'
iubet, significat probitatem gratam esse deo, sumptum esse remouendum. Quid enim? paupertatem
cum diuitiis etiam inter homines esse aequalem uelimus, cur eam sumptu ad sacra addito deorum aditu
arceamus? Praesertim cum ipsi deo nihil minus
gratum futurum sit, quam non omnibus patere ad se
placandum et colendum uiam. Quod autem non iudex,
sed deus ipse uindex constituitur, praesentis poenae
metu religio confirmari uidetur.
Seorsumque deos aut nouos aut alienigenas coli
confusionem habet religionum, et ignotas caerimonias [nos sacerdotibus].