[20] Itemque alios ad dies ubertatem lactis feturaeque seruanto, idque nec omitti possit, ad eam rem rationem habento, cursus annuos sacerdotes finiunto, quaeque quoique diuo decorae grataeque sint hostiae, prouidento. Diuisque aliis alii sacerdotes, omnibus pontifices, singulis flamines sunto. Virginesque Vestales in urbe custodiunto ignem foci publici sempiternum. Quoque haec et priuatim et publice modo rituque fiant, discunto ignari a publicis sacerdotibus. Eorum autem genera sunto tria: unum quod praesit caerimoniis et sacris, alterum quod interpretetur fatidicorum et uatium effata incognita, quorum senatus populusque adsciuerit. Interpretes autem Iouis optumi maxumi, publici augures, signis et auspiciis postera uidento,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics