[58]
Marcus
Est huius uero disputationis,
Quinte, proprium, id quod expectas, atque utinam
esset etiam facultatis meae! Sed profecto ita se res
habet, ut quoniam uitiorum emendatricem legem esse
oportet commendatricemque uirtutum, ab eadem
uiuendi doctrina ducatur. Ita fit ut mater omnium
bonarum rerum sit sapientia, a quoius amore Graeco
uerbo philosophia nomen inuenit, qua nihil a dis
immortalibus uberius, nihil florentius, nihil praestabilius hominum uitae datum est. Haec enim una nos
cum ceteras res omnes, tum, quod est difficillimum,
docuit, ut nosmet ipsos nosceremus, cuius praecepti
tanta uis et tanta sententia est, ut ea non homini
quoipiam, sed Delphico deo tribueretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics