Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[44]
Quodsi tanta potestas est stultorum sententiis
atque iussis, ut eorum suffragiis rerum natura uertatur, cur non sanciunt ut quae mala perniciosaque
sunt, habeantur pro bonis et salutaribus? Aut cur
cum ius ex iniuria lex facere possit, bonum eadem
facere non possit ex malo? Atqui nos legem bonam
a mala nulla alia nisi naturae norma diuidere possumus. Nec solum ius et iniuria natura diiudicatur, sed
omnino omnia honesta et turpia. Nam, ut communis
intellegentia nobis notas res effecit easque in animis
nostris inchoauit, honesta in uirtute ponuntur, in
uitiis turpia.