Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[38]
iis omnibus, siue in Academia uetere cum
Speusippo, Xenocrate, Polemone manserunt, siue
Aristotelem et Theophrastum, cum illis congruentes
re, genere docendi paulum differentes, secuti sunt,
siue, ut Zenoni uisum est, rebus non commutatis immutauerunt uocabula, siue etiam Aristonis difficilem
atque arduam, sed iam tamen fractam et conuictam
sectam secuti sunt, ut uirtutibus exceptis atque
uitiis cetera in summa aequalitate ponerent: iis
omnibus haec quae dixi probentur.