Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29]
Nihil est enim unum uni tam simile, tam par,
quam omnes inter nosmet ipsos sumus. Quodsi
deprauatio consuetudinum, si opinionum uarietas non
inbecillitatem animorum torqueret et flecteret, quocumque cupisset, sui nemo ipse tam similis esset quam
omnes sunt omnium. Itaque quaecumque est hominis
definitio, una in omnis ualet.