Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[27]
Nam et oculi nimis argute quem ad modum
animo affecti simus, loquuntur et is qui appellatur
uultus, qui nullo in animante esse praeter hominem
potest, indicat mores, quoius uim Graeci norunt,
nomen omnino non habent. Omitto opportunitates
habilitatesque reliqui corporis, moderationem uocis,
orationis uim, quae conciliatrix est humanae maxime
societatis. Neque enim omnia sunt huius disputationis
ac temporis, et hunc locum satis, ut mihi uidetur, in
iis libris quos legistis, expressit Scipio. Nunc quoniam
hominem, quod principium reliquarum rerum esse
uoluit, ita generauit et ornauit deus, perspicuum fit
illud (ne omnia disserantur), ipsam per se naturam
longius progredi, quae etiam nullo docente, profecta ab
iis quorum ex prima et inchoata intellegentia genera
cognouit, confirmat ipsa per se rationem et perficit.
10.