Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
Itaque arbitrantur prudentiam esse legem, cuius
ea uis sit, ut recte facere iubeat, uetet delinquere,
eamque rem illi Graeco putant nomine νόμον a suum
cuique tribuendo appellatam, ego nostro a legendo.
Nam ut illi aequitatis, sic nos delectus uim in lege ponimus, et proprium tamen utrumque legis est. Quod
si ita recte dicitur, ut mihi quidem plerumque uideri
solet, a lege ducendum est iuris exordium. Ea est
enim naturae uis, ea mens ratioque prudentis, ea iuris
atque iniuriae regula. Sed quoniam in populari
ratione omnis nostra uersatur oratio, populariter
interdum loqui necesse erit, et appellare eam legem,
quae scripta sancit quod uult aut iubendo aut prohibendo, ut uulgus appellare solet. Constituendi uero iuris
ab illa summa lege capiamus exordium, quae, saeclis
communis omnibus, ante nata est quam scripta lex
ulla aut quam omnino ciuitas constituta.