previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Liber Quartus

1. Non. 500MAtque ipsa mens ea, quae futura videt, praeterita meminit. ” Lactant. Div. Inst. 5.11.2Etenim, si nemo est [p. 354] quin emori malit quam converti in aliquam figuram bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus, quanto est miserius in hominis figura animo esse efferato! Mihi quidem tanto videtur, quanto praestabilior est animus corpore. ” August. c. Iul. 5.12.59se non putare idem esse arietis et P. Africani bonum. ” Non. 234Meademque obiectu suo umbram noctemque efficiat cum ad numerum dierum aptam, tum ad laborum quietem. ” Non. 343MCumque autumno terra se ad concipiendas fruges patefecerit, hieme adconcipiendas relaxarit, aestiva maturitate alia mitigaverit, alia torruerit. ”

cum adhibent in pecuda pastores.

2. [2] ... gratiam. Quam commode ordines discripti, aetates, classes, equitatus, in quo suffragia sunt etiam senatus, nimis multis iam stulte hanc utilitatem tolli cupientibus, qui novam largitionem quaerunt aliquo plebei scito reddendorum equorum.

3. [3] Considerate nunc, cetera quam sint provisa sapienter ad illam civium beate et honeste vivendi societatem; ea est enim prima causa coeundi, et id hominibus effici ex re publica debet partim institutis, alia legibus. Principio disciplinam puerilem ingenuis, de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster hospes nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam legibus aut publice expositam aut unam omnium esse voluerunt. Nam ...

Non. 159M
[3(fr1)] Serv. A. 5.546ad militiam euntibus dari solitos esse custodes, a quibus primo anno regantur. [p. 355] ” [3(fr2)] Non. 20Mnon modo ut Spartae, rapere ubi pueri et clepere discunt. ” [3(fr3)] Serv. A. 10.325opprobrio fuisse adulescentibus, si amatores non haberent. ” 4. [4] ... nudari puberem. Ita sunt alte repetita quasi fundamenta quaedam verecundiae. Iuventutis vero exercitatio quam absurda in gymnasiis! quam levis epheborum illa militia! quam contrectationes et amores soluti et liberi! mitto apud Eleos et Thebanos, apud quos in amore ingenuorum libido etiam permissam habet et solutam licentiam; Lacedaemonii ipsi, cum omnia concedunt in amore iuvenum praeter stuprum, tenui sane muro dissaepiunt id, quod excipiunt; conplexus enim concubitusque permittunt palliis interiectis. Hic Laelius: Praeclare intellego, Scipio, te in iis Graeciae disciplinis, quas reprendis, cum populis nobilissimis malle quam cum tuo Platone luctari, quem ne attingis quidem, praesertim cum ...

[p. 356] 5. [5] Non. 362Met noster Plato magis etiam quam Lycurgus, omnia qui prorsus iubet esse communia, ne quis civis propriam aut suam rem ullam queat dicere. ” Non. 308MEgo vero eodem, quo ille Homerum redimitum coronis et delibutum unguentis emittit ex ea urbe, quam sibi ipse fingit. ” 6. [6] Non. 24MCensoris iudicium nihil fere damnato nisi ruborem offert. Itaque, ut omnis ea iudicatio versatur tantum modo in nomine, animadversio illa ignominia dicta est. ” Non. 423MHorumin severitatem dicitur inhorruisse primum civitas. ” Non. 499MNec vero mulieribus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari solet, sed sit censor, qui viros doceat moderari uxoribus. ” Non. 5MIta magnam habet vim disciplina verecundiae; carent temeto omnes mulieres. ” Non. 306MAtque etiam si qua erat famosa, ei cognati osculum non ferebant. ” Non. 23MItaque a petendo petulantia, a procando, id est poscendo, procacitas nominata est. ” 7. [7] Non. 24MNolo enim eundem populum imperatorem et portitorem esse terrarum. Optimum autem et in privatis familiis et in re publica vectigal duco esse parsimoniam. Fides enim nomen ipsum mihi videtur habere, cum fit, quod dicitur. ” Non. 194MIn cive excelso atque [p. 357] homine nobili blanditiam, adsentationem, ambitionemmeam esse levitatis. ” 8. [8] Non. 430Msq.Admiror, nec rerum solum, sed verborum etiam elegantiam. Si iurgant, inquit. Benivolorum concertatio, non lis inimicorum, iurgium dicitur ... . Iurgare igitur lex putat inter se vicinos, non litigare. ” Non. 174Meosdem terminos hominum curae atque vitae, sic pontificio iure sanctitudo sepulturae. ” Non. 293Mquod insepultos reliquissent eos, quos e mari propter vim tempestatis excipere non potuissent, innocentes necaverint. ” Non. 519Mnec in hac dissensione suscepi populi causam, sed bonorum. ” Prisc. GL 3.76KNon enim facile valenti populo resistitur, si aut nihil iuris impertias aut parum. ” Non. 469MCui quidem utinam vere fideliterabundiente auguraverim. ” 9. [9] August. C.D. 2.14ext.Ad quos cum accessit clamor et adprobatio populi quasi magni cuiusdam et sapientis magistri, quas illi obducunt tenebras, quos invehunt metus, quas inflammant cupiditates! [p. 358][p. 359] 10. [10] August. C.D. 2.13Cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt. ” [11] August. C.D. 2.9Numquam comoediae, nisi consuetudo vitae pateretur, probare sua theatris flagitia potuissent. ... quem illa non adtigit vel potius quem non vexavit? cui pepercit? Esto, populares homines inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur, etsi eius modi cives a censore melius est quam a poeta notari; sed Periclen, cum iam suae civitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, violari versibus, et eos agi in scaena non plus decuit, quam si Plautus noster voluisset aut Naevius Publio et Gnaeo Scipioni aut Caecilius Marco Catoni male dicere ... [12] Nostrae contra duo decim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumve alteri. Praeclare; iudiciis enim magistratuum, disceptationibus legitimis propositam vitam, non poetarum ingeniis, habere debemus nec probrum audire nisi ea lege, ut respondere liceat et iudicio defendere. ... veteribus displicuisse Romanis vel laudari quemquam in scaena vivum hominem vel vituperari. ” 11. [13]

Aeschines Atheniensis, vir eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitavisset, rem publicam capessivit, et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis de rebus pacis et belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt. [p. 360] [p. 361]

August. C.D. 2.11

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INFA´MIA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: