Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
... et vehiculis tarditati, eademque cum accepisset homines inconditis vocibus inchoatum quiddam et confusum sonantes, incidit has et distinxit in
partis et ut signa quaedam sic verba rebus inpressit
hominesque antea dissociatos iucundissimo inter se
sermonis vinclo conligavit. A simili etiam mente
vocis, qui videbantur infiniti, soni paucis notis inventis sunt omnes signati et expressi, quibus et
conloquia cum absentibus et indicia voluntatum et
monumenta rerum praeteritarum tenerentur. Accessit
eo numerus, res cum ad vitam necessaria, tum una
inmutabilis et aeterna; quae prima inpulit etiam, ut
suspiceremus in caelum nec frustra siderum motus intueremur dinumerationibusque noctium ac dierum ...
...
3.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.