Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[37]
August. c. Iul. 4.12.61
“An
non cernimus optimo cuique dominatum ab
ipsa natura cum summa utilitate infirmorum datum?
Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio
libidini iracundiaeque et ceteris vitiosis eiusdem animi
partibus?”
August. c. Iul. 4.12.61
“Sed et imperandi et serviendi sunt dissimilitudines cognoscendae. Nam ut animus corpori dicitur imperare,
dicitur etiam libidini, sed corpori ut rex civibus suis
aut parens liberis, libidini autem ut servis dominus,
quod eam coercet et frangit, sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum
imperia civibus sociisque praesunt ut corporibus animus, domini autem servos ita fatigant, ut optima pars
animi, id est sapientia, eiusdem animi vitiosas imbecillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes ceteras.
”
August. C.D. 14.23
“ut filiis imperari
corporis membris propter oboediendi facilitatem, vitiosas vero animi partes ut servos asperiore imperio
coerceri?
”
Non. 109M
“Est enim genus
iniustae servitutis, cum ii sunt alterius, qui sui possunt esse; cum autem ii famulantur ... [p. 347]
”
27.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.