Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[62]
Et Scipio: Tum magis adsentiare, Laeli, si, ut
omittam similitudines, uni gubernatori, uni medico, si
digni modo sint iis artibus, rectius esse alteri navem
committere, aegrum alteri quam multis, ad maiora
pervenero. L. Quaenam ista sunt? S. Quid? tu non
vides unius inportunitate et superbia Tarquinii
nomen huic populo in odium venisse regium? L. Video vero, inquit. S. Ergo etiam illud vides, de quo
progrediente oratione plura me dicturum puto, Tarquinio exacto mira quadam exultasse populum insolentia libertatis; tum exacti in exilium innocentes,
tum bona direpta multorum, tum annui consules, tum
demissi populo fasces, tum provocationes omnium
rerum, tum secessiones plebei, tum prorsus ita acta
pleraque, ut in populo essent omnia. L. Est, inquit,
ut dicis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.