Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[59]
Tum Laelius: Video te, Scipio, testimoniis satis
instructum, sed apud me, ut apud bonum iudicem,
argumenta plus quam testes valent. Tum Scipio: Utere igitur argumento, Laeli, tute ipse sensus
tui. Cuius, inquit ille, sensus? S. Si quando, si forte,
tibi visus es irasci alicui. L. Ego vero saepius, quam
vellem. S. Quid? tum, cum tu es iratus, permittis illi
iracundiae dominatum animi tui? L. Non mehercule,
inquit, sed imitor Archytam illum Tarentinum, qui
cum ad villam venisset et omnia aliter offendisset ac
iusserat, 'A te infelicem', inquit vilico,
'quem necassem iam verberibus, nisi iratus
essem.' Optime, inquit Scipio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.