Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
[38]
Sequitur is locus, qui constat ex eis rebus quae quodam
modo adfectae sunt ad id de quo ambigitur; quem modo
dixi in plures partes distributum. Cuius est primus locus
ex coniugatione1, quam Graeci2 συζυγίαν vocant, finitimus
notationi, de qua modo dictum est; ut, si aquam pluviam
eam modo intellegeremus quam imbri conlectam videremus,
veniret Mucius, qui, quia coniugata3 verba essent pluvia et
pluendo, diceret omnem aquam oportere arceri quae
pluendo crevisset.
[39]
cum autem a genere ducetur argu-
mentum, non erit necesse id usque a capite arcessere.
Saepe etiam citra licet, dum modo supra sit quod sumitur,
quam id ad quod sumitur; ut aqua pluvia ultimo genere
ea est quae de caelo veniens crescit imbri, sed propiore, in
quo quasi ius arcendi continetur, genus est aqua pluvia4
nocens: eius generis formae loci vitio et manu nocens,
quarum altera iubetur ab arbitro coerceri altera non iube-
tur.
[40]
commode etiam tractatur haec argumentatio quae ex
genere sumitur, cum ex toto partis persequare hoc modo:
Si dolus malus est, cum aliud agitur aliud simulatur,
enumerare licet quibus id modis fiat, deinde in eorum
aliquem id quod arguas dolo malo factum includere; quod
genus argumenti in primis firmum videri solet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.