Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
[6]
Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partis1,
unam inveniendi alteram iudicandi, utriusque princeps, ut
mihi quidem videtur, Aristoteles fuit. Stoici autem in
altera elaboraverunt; iudicandi enim vias diligenter persecuti sunt ea scientia quam διαλεκτικὴν appellant, inveniendi
artem quae τοπικὴ dicitur, quae et2 ad usum potior erat et
ordine naturae certe prior, totam reliquerunt.
[7]
nos autem,
quoniam in utraque summa utilitas est et utramque, si
erit otium, persequi cogitainus, ab ea quae prior est
ordiemur. Vt igitur earum rerum quae absconditae sunt
demonstrate et notato loco facilis inventio est, sic, cum
pervestigare argumentum aliquod volumus, locos nosse
debemus; sic enim appellatae ab Aristotele sunt eae quasi
[p. 4004]
sedes, e quibus argumenta promuntur.
[8]
itaque licet definire
locum esse argumenti sedem, argumentum autem rationem,
quae rei dubiae faciat fidem. Sed ex his locis in quibus
argumenta inclusa sunt, alii in eo ipso de quo agitur
haerent, alii adsumuntur extrinsecus. In ipso tum ex toto,
tum ex partibus eius, tum ex nota, turn ex eis rebus quae
quodam modo adfectae sunt ad id de quo quaeritur.
Extrinsecus autem ea ducuntur quae absunt longeque
disiuncta sunt.
[9]
sed ad id totum de quo disseritur tum
definitio adhibetur, quae3 quasi involutum evolvit4 id de
quo quaeritur; eius argumenti talis est formula: Ius civile
est aequitas constituta eis qui eiusdem civitatis sunt ad
res suas obtinendas; eius autem aequitatis utilis cognitio
est; utilis ergo est iuris civilis scientia;—
[10]
tum partium
enumeratio, quae tractatur hoc modo: Si neque censu nec
vindicta nec testamento liber factus est, non est liber;
neque ulla est earum rerum; non est igitur liber;—tum
notatio, cum ex verbi vi argumentum aliquod elicitur hoc
modo: Cum lex assiduo vindicem assiduum esse iubeat,
locupletem iubet locupleti; is est enim5 assiduus, ut ait
L. Aelius6, appellatus ab7 aere dando.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.