previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. iam hoc perspicuum est, non magis in legibus quam in testamentis, in stipulationibus, in reliquis rebus quae ex scripto aguntur, posse controversias easdem exsistere. Horum tractationes in aliis libris explicantur. [97] nec solum perpetuae actiones sed etiam partes orationis isdem locis adiuvantur, partim propriis partim communibus; ut in principiis, quibus1 ut benevoli, ut dociles, ut attenti sint qui audiant, efficiendum est propriis locis; itemque narrationes ut ad suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderatae2, ut cum dignitate. Quae quamquam in tota oratione esse debent, magis tamen sunt propria narrandi. [98] quae autem sequitur3 narrationem fides, ea persuadendo quoniam efficitur, qui ad persuaden- dum loci maxime valeant dictum est in eis4 in quibus de [p. 4028] omni ratione dicendi. Peroratio autem et5 alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio. [99] huic generi, in quo et misericordia et iracundia6 et odium et invidia et ceterae animi adfectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis in7 libris, quos poteris mecum legere cum voles. Ad id autem quod te velle senseram, cumulate satis factum esse debet voluntati tuae. [100] nam ne praeterirem aliquid quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura quam a te desiderata erant sum complexus fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur; sic tibi nos ad id quod quasi mancipio dare debuimus ornamenta quaedam voluimus non debita accedere.

1 quibus secl. Friedrich

2 moderatae codd.: moratae edd. vett.

3 consequitur Af

4 his codd.: is Af

5 et om. AO

6 et iracundia sel. Friedrich

7 in om. codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: