previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. [83] cum autem quid sit quaeritur, notio explicanda est et proprietas et divisio et partitio. Haec enim sunt definitioni attributa; additur etiam descriptio, quam χαρακτῆρα Graeci vocant. Notio sic quaeritur: sitne id aequum quod ei qui plus potest utile est. Proprietas sic: in hominemne solum cadat an etiam in beluas aegritudo. Divisio et eodem pacto [p. 4024] partitio sic1: triane genera bonorum sint. Descriptio, qualis sit avarus, qualis adsentator ceteraque eiusdem generis, in quibus et natura et2 vita describitur. [84] cum autem quaeritur quale quid sit, aut simpliciter quaeritur aut comparate simpliciter: Expetendane sit gloria; com- parate: Praeponendane sit divitiis gloria. Simplicium tria genera sunt: de expetendo fugiendoque, de aequo et iniquo, de honesto et turpi. Comparationum autem duo: unum de eodem et alio, alterum de maiore et minore. De ex- petendo et fugiendo huius modi: Si expetendae divitiae, si fugienda paupertas. De aequo et iniquo: Aequumne sit ulcisci a quocumque iniuriam acceperis. De honesto et turpi: Honestumne sit pro patria mori? [85] ex altero autem genere, quod erat bipertitum, unum est de eodem et alio: Quid intersit inter amicum et adsentatorem, regem et tyrannum; alterum de maiore et minore, ut si quaeratur eloquentiane pluris sit an iuris civilis scientia. De cognitionis quaestionibus hactenus. [86] actionis reliquae sunt, quarum duo genera: unum ad officium, alterum ad motum animi vel gignendum vel sedandum planeve tollendum. Ad officium sic, ut cum quaeritur suscipiendine sint liberi. Ad movendos animos cohortationes ad defendendam rem publicam, ad laudem, ad gloriam; quo ex genere sunt querellae incitationes miserationesque flebiles; rursusque oratio tum iracundiam restinguens, turn metum eripiens, tum exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem abstergens. Haec cum in propositi3 quaestionibus genera sint, eadem in causas transferuntur.

1 sic Of: om. codd.

2 prius et Of: om. codd.

3 propositi Hammer: propositis codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: