Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[82]
cognitionis sunt eae quarum est finis
scientia, ut si quaeratur a naturane ius profectum sit an ab
aliqua quasi condicione hominum et pactione. Actionis
autem huius modi exempla sunt: Sitne sapientis ad rem
publicam accedere. Cognitionis quaestiones tripertitae
sunt; aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur. Horum
primum coniectura, secundum definitione, tertium iuris
et iniuriae distinctione explicatur. Coniecturae ratio in
quattuor partes distributa est, quarum una est cum quaeritur
sitne aliquid; altera unde ortum sit; tertia quae id causa
effecerit; quarta. in qua de commutatione rei quaeritur.
Sitne sic1: ecquidnam sit honestum, ecquid aequum re
vera; an haec tantum in opinione sint2. Vnde autem
sit ortum: ut cum quaeritur, natura an doctrina possit
effici virtus. Causa autem efficiens sic quaeritur, quibus
rebus eloquentia efficiatur. De commutatione sic: possitne
eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.