previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. [79] expositis omnibus argumentandi locis illud primum intellegendum est nec ullam esse disputationem in qua1 non aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in omnem quaestionem et quibusdam quaestionibus alios qui- busdam alios esse aptiores locos. Quaestionum duo genera: alterum infinitum definitul alterum. Definitum est quod ὑπόθεσιν Graeci, nos causam; infinitum quod θέσιν illi [p. 4023] appellant, nos propositum possumus nominare. [80] causa certis personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur aut in omnibus aut in plerisque eorum, propositum autem aut in aliquo eorum aut in pluribus nec tamen in maximis. Itaque propositum pars est causae. Sed omnis quaestio earum aliqua de re est quibus causae continentur, aut una aut pluribus aut non numquam omnibus. [81] quaestionum autem 'quacumque de re' sunt2 duo genera3: unum cognitionis alterum actionis. [82] cognitionis sunt eae quarum est finis scientia, ut si quaeratur a naturane ius profectum sit an ab aliqua quasi condicione hominum et pactione. Actionis autem huius modi exempla sunt: Sitne sapientis ad rem publicam accedere. Cognitionis quaestiones tripertitae sunt; aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur. Horum primum coniectura, secundum definitione, tertium iuris et iniuriae distinctione explicatur. Coniecturae ratio in quattuor partes distributa est, quarum una est cum quaeritur sitne aliquid; altera unde ortum sit; tertia quae id causa effecerit; quarta. in qua de commutatione rei quaeritur. Sitne sic4: ecquidnam sit honestum, ecquid aequum re vera; an haec tantum in opinione sint5. Vnde autem sit ortum: ut cum quaeritur, natura an doctrina possit effici virtus. Causa autem efficiens sic quaeritur, quibus rebus eloquentia efficiatur. De commutatione sic: possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam.

1 in qua codd.: in quam A vulg.

2 sunt d: sint codd.

3 genera Friedrich: genera sunt codd.

4 Sitne sic Friedrich: sit necne sit codd.: sitne necne sit A

5 sint om. Ob

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: