previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. cum tripertito igitur distribuatur locus hic, in consecutionem antecessionem repugnantiam, reperiendi argumenti locus simplex est, tractandi triplex. Nam quid interest, cum hoc sumpseris, pecuniam numeratam mulieri deberi cui sit argentum omne legatum, utrum hoc modo concludas argumentum: Si [p. 4015] pecunia signata argentum est, legata est mulieri. Est autem pecunia signata argentum. Legata igitur est; an illo modo: Si numerata pecunia non est legata, non est numerata pecunia argentum. Est autem numerata pecunia argentum; legata igitur est; an illo modo: Non et legatum argentum est et non est legata numerata pecunia. Legatum autem argentum est; legata igitur numerata pecunia est? [54] appellant autem dialectici eam conclusionem argumenti, in qua, cum primum adsumpseris, consequitur id quod adnexum est primum conclusionis modum; cum id quod adnexum est negaris, ut id quoque cui fuerit adnexum negandum sit, secundus is appellatur concludendi modus; cum autem aliqua coniuncta negaris et ex eis unum aut plura sumpseris, ut quod relinquitur tollendum sit, is tertius appellatur conclusionis modus. [55] ex hoc illa rhetorum ex contrariis conclusa, quae ipsi ἐνθυμήματα appellant; non quod omnis1 sententia proprio nomine ἐνθύμημα non dicatur2, sed, ut Homerus propter excellentiam commune poetarum nomen efficit apud Graecos suum, sic, cum omnis sententia ἐνθύμημα dicatur, quia videtur ea quae ex contrariis con- ficitur acutissima, sola proprie nomen commune possedit. Eius generis haec sunt:
hoc metuere, alterum in metu non ponere!
eam quam nihil accusas damnas, bene quam meritam
esse autumas
male merere? id quod scis prodest nihil; id quod nescis
obest?

1 non quod omnis O: non quia omnis b2: non quod non omnis βV2: non quin omnis b marg.: non qui nominis A1ab1cL

2 ||| dicatur A: dicatur abcLV1β: non dicatur codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: