Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12.
[51]
ac loci quidem ipsius
forma talis est. Admonet autem hic locus, ut quaeratur
quid ante rem, quid cum re, quid post rem evenerit.
'Nihil hoc ad ius; ad Ciceronem,' inquiebat Gallus noster,
si quis ad eum quid tale rettulerat, ut de facto quaereretur.
Tu tamen patiere nullum a me artis institutae locum prae-
teriri; ne, si nihil nisi quod ad te pertineat scribendum
putabis, nimium te amare videare. Est igitur magna ex
parte locus hic oratorius non modo non iuris consultorum,
sed ne philosophorum quidem.
[52]
ante rem enim quaeruntur
quae talia sunt: apparatus conloquia locus constitutum
convivium; cum re autem: pedum crepitus, strepitus
hominum1, corporum umbrae et si quid eius modi; at post
rem: pallor rubor titubatio, si qua alia signa conturbationis
et conscientiae, praeterea restinctus ignis, gladius cruentus
ceteraque2 quae suspicionem facti possunt movere.
[53]
deinceps est locus dialecticorum proprius ex consequen-
tibus et antecedentibus et repugnantibus3. Nam coniuncta,
de quibus paulo ante dictum est, non semper eveniunt;
consequentia autem semper. Ea enim dico consequentia
quae rem necessario consequuntur; itemque et antecedentia
et repugnantia. Quidquid enim sequitur quamque rem, id
cohaeret cum re necessario; et quidquid repugnat, id eius
modi est ut cohaerere numquam possit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.