This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
[7]
haec autem dixi brevius quidem quam res petebat, sed
ad id quod agimus non fuit dicendum pluribus; unum
enim cum sit genus, id quale sit quaerimus. Est autem
[p. 2086]
tale quale floruit Athenis; ex quo1 Atticorum oratorum
ipsa vis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia
esse multa. Est enim vitiosum in sententia, si quid ab-
surdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est;
in verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si
durum, si longe petitum.
[8]
haec vitaverunt fere omnes qui
aut Attici numerantur aut dicunt Attice. Sed qui eatenus2
valuerunt, sani et sicci dumtaxat habeantur, sed ita ut
palaestritae; spatiari in xysto ut liceat, non3 ab Olympiis
coronam petant. Qui cum careant omni vitio, non sunt
contenti quasi bona valetudine, sed viris lacertos sanguinem
quaerunt4, quandam etiam suavitatem coloris. Eos imi-
temur, si possumus; si minus5, illos potius qui incorrupta
sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos
quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos tulit.
Quod cum faciemus—
[9]
si modo id ipsum adsequemur; est
enim permagnum— imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius
quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis
grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis6
et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior,
cum se ipse7 consulto ad minutarum causarum genera
limaverit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.