Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
[28]
ad Atticorum igitur auris1 teretes et religiosas qui se
accommodant, ei sunt existimandi Attice dicere. Quorum
genera plura sunt; hi unum modo quale sit suspicantur.
Putant enim qui horride inculteque dicat, modo id eleganter
enucleateque faciat, eum solum Attice dicere. Errant,
quod solum; quod Attice, non falluntur.
[29]
istorum enim
[p. 2010]
iudicio, si solum illud est Atticum, ne Pericles quidem dixit
Attice, cui primae sine controversia deferebantur; qui si
tenui genere uteretur, numquam ab Aristophane poeta
fulgere tonare permiscere Graeciam dictus esset. Dicat
igitur Attice venustissimus ille scriptor ac politissimus
Lysias—quis enim id possit negare?—, dum intellegamus
hoc esse Atticum in Lysia, non quod tenuis sit atque
inornatus, sed quod non2 nihil habeat insolens aut ineptum;
ornate vero et graviter et copiose dicere aut Atticorum sit
aut ne sit Aeschines neve Demosthenes Atticus.
[30]
ecce
autem aliqui se Thucydidios esse profitentur: novum
quoddam imperitorum et inauditum genus. Nam qui
Lysiam sequuntur, causidicum quendam sequuntur non
ilium quidem amplum atque grandem, subtilem et elegantem
tamen et qui3 in forensibus causis possit praeclare consistere.
Thucydides autem res gestas et bella narrat et proelia,
graviter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad
forensem usum et publicum. Ipsae illae4 contiones ita
multas habent obscuras abditasque sententias vix ut intellegantur;
quod est in oratione civili vitium vel maximum.
[31]
quae est autem in hominibus tanta perversitas, ut inventis
frugibus glande vescantur? an victus hominum Atheniensium
beneficio excoli potuit, oratio non potuit? quis porro
umquam Graecorum rhetorum a Thucydide quicquam duxit?
'at laudatus est ab omnibus.' fateor; sed ita ut rerum
explicator prudens severus gravis; non ut in iudiciis versaret
causas, sed ut in historiis bella narraret; itaque numquam
est numeratus orator,
[32]
nec vero, si historiam non scripsisset,
nomen eius exstaret, cum praesertim fuisset honoratus et
nobilis. Huius tamen nemo neque verborum neque sententiarum
gravitatem imitatur, sed cum mutila quaedam et
hiantia locuti sunt, quae vel sine magistro facere potuerunt,
[p. 2011]
germanos se putant esse Thucydidas. Nactus sum etiam qui
Xenophontis similem esse se cuperet, cuius sermo est ille
quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus.
[33]
referamus nos igitur5 ad eum quem volumus incohandum
et ea demum6 eloquentia informandum quam in nullo cognovit Antonius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.