previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

71. sed si quem magis delectant soluta, sequatur ea sane, modo sic ut1, si quis2 Phidiae clipeum dissolverit, conlocationis universam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem; ut in Thucydide orbem modo orationis desidero, ornamenta comparent. [235] isti autem cum dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum est nisi abiectum, non clipeum, sed, ut in proverbio estetsi humilius dictum est tamen simile est3—, scopas ut ita dicam4 mihi videntur dissolvere5. Atque ut plane genus hoc, quod ego laudo6, contempsisse videantur, aut scribant aliquid vel Isocrateo more vel quo Aeschines aut Demo- sthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione reformi- davisse genus hoc, sed iudicio refugisse; aut reperiam ipse7 eadem condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra voles lingua eo genere quo illi volunt8; facilius est enim apta dissolvere quam dissipata conectere. [236] res se autem [p. 2079] sic habet, ut brevissime dicam quod sentio: composite et9 apte sine sententiis dicere insania est, sententiose autem sine verborum et ordine et modo infantia, sed eius modi tamen infantia, ut.ea qui utantur non stulti homines haberi possint, etiam plerumque prudentes; quo qui est contentus utatur. Eloquens vero, qui non approbationes solum sed admirationes, clamores, plausus, si liceat, movere debet, omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quicquam aut exspectari10 aut audiri11 libentius.

[237] habes meum de oratore, Brute, indicium; quod aut sequere, si probaveris, aut tuo stabis, si aliud quoddam est tuum. In quo neque pugnabo tecum neque hoc meum, de quo tanto opere hoc libro adseveravi, umquam adfirmabo esse verius quam tuum. Potest enim non solum aliud mihi ac tibi, sed mihimet12 ipsi aliud alias videri. Nec in hac modo re quae ad vulgi adsensum spectet et ad aurium voluptatem, quae duo sunt ad iudicandum levissima13, sed ne in maximis quidem rebus quicquam adhuc inveni firmius, quod tenerem aut quo iudicium meum derigerem, quam id quodcumque mihi quam simillimum veri videretur, cum ipsum illud verum14 tamen in occulto lateret. [238] tu autem velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiam15 suscepisse.

Index Nominum

Academia 12.

Accius (L.) 36, 156.

Aegyptus 232.

Aemilius Paullus (L.) 232.

Aeschines 26, 29, 57, 110, 235.

Aesculapius 155.

Africa 93.

Agamemnon 74.

Ala 153.

Albucius (T.) 149.

Anaxagoras.

Antonius (M.) 18, 19, 33, 69, 100, 105, 132.

Apelles, 73.

Archilochus 4.

Aristophanes 29 (cf. 190).

Aristoteles, 94, 127, 214, 218; Rhet.1, 99, 114, 172, 178, 192, 195, 214, 218, 228.

Asia 163, 212.

Asiatici rhetores, 25, 27, 212, 230, 231, 234.

Athenae 23, 27, 105, 151.

Athenienses, 31.

Attice 23, 26, 28, 29.

Attici oratores 27, 28, 76-90.

Aurelius Cotta (L.) 106, 132.

Axilla 153.

Bellius 153.

Bruges 160.

Burrus 160.

Caecina 102.

Caelius Antipater (L.) 230.

Caepiones 160.

Calchas 74.

Carbo (C.) 213.

Caria, 25, 57.

Carneades 51.

Cartago 160.

Catilina 129.

Ceres Hennensis 210.

Cetegi 160.

Charmadas 51.

Chryse 155.

Chrysippus 115.

Claudius Marcellus (M.) 232.

Clitomachus1.

Cluentius Habitus (A.) 103, 108.

Coa Venus. 5

Corneliana oratio 225, 232.

Cornelius Scipio (L.) 232.

Ctesiphontis causa 26, 57, 111, 133.

Deliacus 232.

Demades 90.

Demetrius Phalereus 92, 94.

Democritus Abderita 67.

Demosthenes 6, 15, 23, 26, 27, 30, 56, 57, 90, 104, 105, 110, 111, 133, 136, 151 226, 234, 235.

Diana Segestana 210.

Doryphorus 5.

Duellius (C.) 153.

Ennius 36, 93, 109, 152, 155, 157, 160, 171, 184.

Ephorus Cumanus 172, 191, 192, 194, 218.

Etesiae 152.

Fabius Maximus Cunctator (Q.) 232.

Fauni 171.

Gallia 34.

Gorgias 39, 40, 165–167, 157, 176.

[p. 2081] Graecae litterae 160.

Graece 37, 61, 67,.126.

Graeci 6, 36, 70, 83, 125, 128, 152, 153, 163, 166, 171, 181, 183, 204, 211, 223, 229.

Graecum otium 108.

Grai 152.

Hegesias 226, 230.

Helena 164.

Hellespontus 163.

Herodotus 39, 186, 219.

Hierocles 231.

Hieronymus 190.

Hipponactei versus 189.

Hister 152.

Homerus 4, 109.

Hortensius Hortalus (Q.) 106, 129, 132.

Hyperides 90, 110.

Ialysus 5.

Iphigenia 74.

Isocrates 37, 38, 40, 41, 42, 62, 151, 167, 172–175, 190, 207, 235.

Italia 34, 232.

Iunius Brutus (M.) 1–3, 19, 33, 34, 105, 110, 227.

Iuppiter Olympius 5, 9.

Laelius Sapiens (C.) 230, 232.

Latina lingua 150.

Latine 61, 170.

Latini 22, 23.

Leptinem, oratio contra 111.

Licinius Crassus (C.) 19, 106, 132, 219, 222, 223, 226.

Livius Drusus (M.) 109.

Lucilius (C.) 149, 161.

Lysias 29, 30, 41, 90, 110, 226.

Manilia lex 102.

Menecles 231.

Menelaus 74.

Miloniana oratio 165.

Minerva Phidiae 9.

Mucius Scaevola (Q.) 149.

Mummius (L.) 232.

Musae 12, 62.

Mysia 25.

Mysus 27.

Naevius (Cn.) 152.

Naucrates 172.

Orcivii 160.

Otones 160.

Pacuvius (M.) 36, 155, 164.

Pammenes 105.

Panathenaicus Isocratis 38.

Panegyricus Isocratis 37.

Paris 164.

Pericles 15, 29, 119.

Peripatetici 127.

Phaedrus Platonis 15, 39, 41.

Phidias 5, 8, 9, 234.

Philippicae orationes 111.

Philippus 176.

Phryges 60.

Phrygia 25, 27.

Phryx 27.

Pindarus 4.

Plato 5, 10, 12, 15, 17, 41 sq., 62, 67, 151.

Poeni 153.

Pomponius Atticus (T.) 120.

Porcius Cato Censor (M.) 35, 152.

Porcius Cato Vticensis (M.) 35, 41.

Protogenes 5.

Pyrrhus =Burrus 160.

Rhodii 25.

Rhodus 5.

Roscius Amerinus (Sex.) 101.

Scribonius Curio (C.) 129.

Sempronius Gracchus (C.) 233.

Sicilia 210.

Socrates 15, 39, 41 sq.

Sophocles 4.

Stilpo 157.

Sulpicius Rufus (P.) 106, 132.

Syracusae 210.

Syria 232.

Syrus 232, 233.

[p. 2082] Taurici fines 163.

Terentius Afer (P.) 157.

Theodectes 172, 194, 218.

Theodorus 39, 40.

Theophrastus 39, 79, 172, 194, 218, 228.

Theopompeo more 207.

Theopompus 151.

Thessalia 176.

Thrasymachus 39, 40, 175.

Thucydidei 30.

Thucydides 30, 30, 32, 39, 40, 151.

Thyestes 184.

Timanthes 74.

Tmolus 163.

Trallianus 234.

Tullius Cicero (M.) 23, 35, 102, 103, 107, 108, 129, 131 152, 165, 167, 210, 223, 232.

Tusculanum 110.

Venus Coa 5.

Vlixes 74.

Xenophon 32, 62.

Zeno 113.

1 sic ut A: om. L

2 si quis... sequantur L

3 tamen simile est om. A et Nonius

4 ut ita dicam secl. Ernesti

5 dissipare Nonius

6 quod ego laudo om. A

7 reperiam ipse A: reperiam ipsa L: reperiant ipsa codd. dett.: reperiant, ipse Madvig

8 volet Ernesti

9 composite et om. A

10 exspectari codd. dett.: spectari A: expectare L

11 audire L

12 mihimet A: mihi L

13 levissima A: novissima L

14 verum L: verum tam_ (i. e.tamen) A: tam codd. dett.:cum F

15 impudentiam A: imprudentiam FOP1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: