previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

69. sed magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt simile faciamus, ne aut1 verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat aut volvatur oratio; quod se [230] L. Caelius Antipater in prooemio belli Punici nisi necessario facturum negat. O virum simplicem qui nos nihil celet2, sapientem qui serviendum necessitati putet! Sed hic omnino rudis; nobis autem in scribendo atque in dicendo necessitatis excusatio non probatur; nihil est enim necesse et, si quid esset, id necesse tamen non erat confiteri. Et hic quidem, qui hanc a Laelio, ad quem scripsit3, cui se purgat4, veniam petit, et utitur ea traiectione verborum et nihilo tamen aptius explet concluditque sen- tentias. Apud alios autem et Asiaticos maxime numero servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi complementa numerorum. Sunt etiam qui illo vitio, quod ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque numeris in quoddam genus abiectum incidant versiculorum5 simillimum. [231] tertium est, in quo fuerunt fratres illi Asiati- [p. 2077] corum rhetorum principes Hierocles et Menecles minime mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma veritatis et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate6 vel copia. Sed apud eos varietas non erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. Quae vitia qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur7 genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit8. Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt illa9 perspicue vitia contraria.

1 ne aut L: ut Manutius

2 celet vulg.: celat L

3 ad quem scripsit secl. Schüts

4 cui se purgat Heerde- genio interpolata videntur

5 versiculorum Jahn: siculorum L

6 facultate L: facilitate Stangl

7 -per versetur: hinc incipit denuo cod. A

8 vitia vitaverit L: vitiaverit A

9 illa codd. dett. Madvig: alia AL

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: