Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[220]
formae
vero quaedam sunt orationis, in quibus ea1 concinnitas est
ut sequatur numerus necessario. Nam cum aut par pari
refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae simi-
liter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit2 ut numerose cadat, quo de genere
cum exemplis supra diximus; ut haec quoque copia faculta-
tem adferat non semper eodem modo desinendi. Nec
tamen haec ita sunt arta et astricta, ut ea, cum velimus,
[p. 2073]
laxare nequeamus. Multum3 interest utrum numerosa sit,
id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio;
alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et inculta et fluens est oratio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.