Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
61.
[204]
satis multa de natura; sequitur usus, de quo est accu-
ratius disputandum. In quo quaesitum est in totone cir-
cuitu illo orationis, quem Graeci περίοδον, nos tum ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem aut continuationem aut circumscriptionem dicimus, an in principiis
solum an in extremis an in utraque parte numerus tenendus
sit; deinde cum aliud videatur esse numerus aliud numero-
sum, quid intersit.
[205]
tum autem in omnibusne numeris
aequaliter particulas deceat incidere an facere alias breviores alias longiores, idque quando aut cur; quibusque
partibus, pluribusne an singulis, imparibus an aequalibus,
[p. 2068]
et quando aut istis1 aut illis sit utendum; quaeque inter se
aptissime conlocentur et quo modo, an omnino nulla sit in
eo genere distinctio; quodque ad rem maxime pertinet, qua
ratione numerosa fiat oratio.
[206]
explicandum etiam est unde
orta sit forma verborum dicendumque quantos circuitus
facere deceat deque eorum particulis et tamquam incisionibus disserendum est quaerendumque utrum una species et
longitude sit earum anne plures et, si plures, quo loco aut
quando quoque genere uti oporteat. Postremo totius
generis utilitas explicanda est, quae quidem patet latius;
non ad unam enim rem aliquam, sed ad pluris accommodatur.
[207]
ac licet non ad singula2 respondentem de universo genere
sic dicere, ut etiam singulis satis responsum esse videatur.
Remotis igitur reliquis generibus unum selegimus hoc, quod
in causis foroque versatur, de quo diceremus. Ergo in
aliis, id est in historia et in eo quod appellamus ἐπιδεικτικόν,
placet omnia dici Isocrateo Theopompeoque more illa cir-
cumscriptione ambituque, ut tamquam in orbe inclusa
currat oratio, quoad insistat in singulis perfectis absolutis-
que sententiis.
[208]
itaque postea quam est nata haec vel cir-
cumscriptio vel comprehensio vel continuatio vel ambitus,
si ita licet dicere, nemo, qui aliquo esset in numero, scripsit
orationem generis eius quod esset ad delectationem com-
paratum remotumque a iudiciis forensique certamine, quin
redigeret omnis fere in quadrum numerumque sententias.
Nam cum is est auditor qui non vereatur ne compositae
orationis insidiis sua fides attemptetur, gratiam quoque
habet oratori voluptati aurium servienti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.