Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[169]
'hoc
me ipsum delectat' inquiunt. Quid si antiquissima illa
pictura paucorum colorum magis quam1 haec iam perfecta
delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda!
nominibus veterum gloriantur. Habet autem ut
in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas,
quae quidem apud me ipsum valet plurimum. Nec
ego id quod deest antiquitati flagito potius quam laudo
quod est; praesertim cum ea2 maiora iudicem quae sunt
quam illa quae desunt. Plus est enim in verbis et in sententiis
boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione
[p. 2056]
sententiarum, quam non habent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.