Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[168]
ergo et hi numeri sint cogniti et genus illud tertium
explicetur quale sit, numerosae et aptae orationis. Quod
qui non sentiunt, quas auris habeant aut quid in his
hominis simile sit nescio. Meae quidem et perfecto completoque
verborum ambitu gaudent et curta sentiunt nec
amant redundantia. Quid dico meas? contiones saepe
exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Id enim exspectant
aures, ut verbis conligetur sententia1. 'non erat
hoc apud antiquos.' Et quidem nihil aliud fere non erat;
nam et verba eligebant2 et sententias gravis et suavis reperiebant,
sed eas aut vinciebant aut explebant parum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.