previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50. semper haec, quae Graeci ἀντίθετα [p. 2055] nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam1 sine industria. [167] hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur et maxime Gorgias, cuius in oratione plerumque efficit numerum ipsa concinnitas. Nos etiam in hoc genere frequentes, ut illa sunt in quarto accusationis: Conferte hanc pacem cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu invicto, huius libidines cum illius continentia: ab illo qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas dicetis Syracusas.

[168] ergo et hi numeri sint cogniti et genus illud tertium explicetur quale sit, numerosae et aptae orationis. Quod qui non sentiunt, quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit nescio. Meae quidem et perfecto completoque verborum ambitu gaudent et curta sentiunt nec amant redundantia. Quid dico meas? contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Id enim exspectant aures, ut verbis conligetur sententia2. 'non erat hoc apud antiquos.' Et quidem nihil aliud fere non erat; nam et verba eligebant3 et sententias gravis et suavis reperiebant, sed eas aut vinciebant aut explebant parum. [169] 'hoc me ipsum delectat' inquiunt. Quid si antiquissima illa pictura paucorum colorum magis quam4 haec iam perfecta delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda! nominibus veterum gloriantur. Habet autem ut in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas, quae quidem apud me ipsum valet plurimum. Nec ego id quod deest antiquitati flagito potius quam laudo quod est; praesertim cum ea5 maiora iudicem quae sunt quam illa quae desunt. Plus est enim in verbis et in sententiis boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione [p. 2056] sententiarum, quam non habent.

1 etiam A: et eum L

2 colligentur sententiae L

3 effingebant A

4 quem quam maluit Stangl

5 ea om. A

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: