Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[159]
quid in verbis iunctis? quam scite insipientem non insapientem,
iniquum non inaequum, tricipitem non tricapitem, concisum non
concaesum! Ex quo quidam pertisum
etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid
vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam
instituto? indoctus1 dicimus brevi prima littera, insanus
producta, inhumanus2 brevi, infelix longa. Et, ne multis,
quibus in verbis eae primae litterae sunt quae in sapiente3
[p. 2052]
atque felice4, producte dicitur, in ceteris omnibus breviter;
itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule
veritatem: reprehendet; refer ad auris: probabunt. Quaere
cur ita sit: dicent iuvare5. Voluptati autem aurium morigerari
debet oratio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.