Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[153]
hoc idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare
etiam solent. Sed quid ego vocalis? sine vocalibus saepe
brevitatis causa contrahebant, ut ita dicerent: multi' modis,
in vas'1 argenteis, palmi'2 crinibus, tecti' fractis. Quid vero
licentius quam quod hominum etiam nomina contrahebant,
quo essent aptiora? nam ut duellum bellum, et3
duis bis, sic Duellium eum qui Poenos classe devicit Bellium
nominaverunt, cum superiores appellati essent semper
Duellii. Quin etiam verba saepe contrahuntur non usus
causa sed aurium. Quo modo enim vester Axilla Ala factus
est nisi fuga litterae vastioris? quam litteram etiam e maxillis
et taxillis4 et paxillo5 et vexillo consuetudo elegans Latini sermonis
evellit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.