previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. [143] 'at alterum factitatum est, alterum novum.' fateor; sed utriusque rei causa est. Alteros enim respondentes audire sat erat, ut ei qui docerent nullum sibi ad earn rem tempus ipsi seponerent, sed eodem tempore et discentibus satis facerent et consulentibus; alteri, cum domesticum tempus [p. 2045] in cognoscendis componendisque causis, forense in agendis, reliquum in sese ipsis reficiendisomne consumerent, quem habebant instituendi aut docendi locum? atque haud scio an plerique nostrorum oratorum contra atque nos1 ingenio plus valuerint quam doctrina; itaque illi dicere melius2 quam praecipere, nos contra fortasse possumus. [144] 'at dignitatem docere non habet.' certe, si quasi in ludo; sed si monendo, si cohortando, si percontando, si communicando3, si interdum etiam una legendo, audiendo, nescio cur cum4 docendo etiam aliquid aliquando si possis5 meliores6 facere, cur nolis? an quibus verbis sacrorum alienatio fiat docere honestum est, ut est7: quibus ipsa sacra retineri defendique possint non honestum est? [145] 'at ius profitentur etiam qui nesciunt; eloquentiam8 autem illi ipsi qui consecuti sunt tamen ea9 se valere dissimulant10.' propterea quod prudentia hominibus grata est, lingua suspecta. Num igitur aut latere eloquentia potest aut id quod dissimulat effugit aut est periculum ne quis putet in magna arte et gloriosa turpe esse docere alios id quod ipsi fuerit honestissimum discere? [146] ac fortasse ceteri tectiores; ego semper me didicisse prae me tuli. Qui11 enim possem, cum et12 afuissem domo13 adulescens et horum studiorum causa maria14 transissem et doctissimis hominibus referta domus esset et aliquae fortasse inessent in sermone nostro doctrinarum notae cumque vulgo scripta nostra legerentur, dissimulare15 me didicisse? Quid16 erat cur probarem17 nisi quod parum fortasse profeceram?

1 contra atque nos om. L

2 melius docere L1

3 communicando A: commemorando L

4 cur cum vulg.: cur non AL eiecit Lambinus: cur secl. Bake: nescio cur ... etiam secl. Madvig

5 possis A: posses L: si possis vulg.

6 melius L

7 ut est om. A

8 eloquentiam A: eloquentia L

9 ea om. L: eam, tamen Stangl

10 dissimulat AL: dissimulatur Ernesti

11 qui vulg.: quid AL

12 et om. A

13 domo om. L

14 maria A: mare L

15 dissimularem L: dissimulare? non me Stangl

16 quid AL: qui codd. dett. erat cur om. A

17 improbarem Jahn

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: