Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[142]
cur
igitur ius civile docere semper pulchrum fuit hominumque
clarissimorum discipulis floruerunt domus: ad dicendum
si quis acuat aut adiuvet in eo1 iuventutem, vituperetur?
nam si vitiosum est dicere ornate, pellatur omnino e civitate
eloquentia; sin ea non modo eos ornat penes quos est, sed
etiam iuvat universam2 rem publicam, cur aut discere turpe
est quod scire honestum est aut quod posse pulcherrimum
est id non gloriosum est docere?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.