previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit accommodare orationem. Quod cum statuerit, tum ut quidque erit dicendum ita dicet, nec satura ieiune nec grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et aequalis oratio. [124] principia verecunda, nondum1 elatis incensa verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii vel ad commendationem sui. Narrationes credibiles nec historico2 sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide. Dein si tenuis causa est3, tum4 etiam argumentandi tenue filum et in docendo et in refellendo, idque ita tenebitur, ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio. [125] cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet animos et sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et ratio temporis postulabit.

sed erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, pro- [p. 2039] pter quem ascendit in tantum honorem eloquentia5. Nam cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat6, tum sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae: quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam, ut supra dixi, Graeci appellant θέσιν, alteram in augendis amplificandisque rebus, quae ab isdem αὔξησις est nominata. [126] quae etsi aequabiliter7 toto corpore orationis fusa esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet8; qui communes sunt9 appellati eo quod videntur multarum idem esse causarum, sed proprii10 singularum esse debebunt. At11 vero illa pars orationis, quae est de genere universo, totas causas saepe continet. Quicquid est enim illud in quo quasi certamen est controversiae, quod Graece κρινόμενον dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam quaestionem atque uti de12 universo genere dicatur, nisi cum de vero ambigitur13, quod quaeri coniectura solet. [127] dicetur autem non Peripateticorum moreest enim illorum exercitatio elegans iam inde ab Aristotele constituta—, sed aliquanto nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro reis multa leniter dicantur et in adversaries aspere. Augendis vero rebus et contra abiciendis nihil est quod non perficere possit oratio; quod et14 inter media argumenta faciendum est quotiescumque dabitur vel amplificandi vel minuendi locus, et paene infinite in perorando.

1 nondum Al: non Lm

2 historicae A

3 si tenuis causa est, cod. Vict.: si tenuis causa erit Jahn: si tenues causae AL

4 tum L: om. A

5 sed erit... eloquentia secl. Bake

6 sic ut... excidat secl. Bake

7 aequabiliter emend. vetus: aequaliter AL

8 debent ... excellent maluit Bake

9 sunt add. vulg.

10 proprio A

11 at vulg.: ac AL

12 uti de Stangl: ut inde A: ut de L

13 ambigetur L: ambigitur A

14 et om. A

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: