Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[115]
ego1
eum censeo qui eloquentiae laude ducatur non esse earum
rerum omnino rudem, sed vel illa antiqua vel hac Chrysippi
disciplina institutum. Noverit primum vim, naturam,
genera verborum et simplicium et copulatorum; deinde
quot modis quidque dicatur; qua ratione verum falsumne
sit iudicetur; quid efficiatur e quoque2, quid cuique consequens
sit quidve contrarium; cumque ambigue multa dicantur,
quo modo quidque eorum dividi3 explanarique oporteat. Haec
tenenda sunt oratori—saepe enim occurrunt—,
sed quia4 sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit in his
explicandis quidam orationis nitor.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.