previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. [109] an ego Homero, Ennio, reliquis poetis et maxime tragicis concederem ut ne omnibus locis eadem contentione uterentur crebroque mutarent, non numquam etiam ad cotidianum genus sermonis accederent: ipse numquam ab illa acerrima contentione discederem? sed quid poetas divino ingenio profero? histriones eos vidimus quibus nihil posset in suo genere esse praestantius, qui non solum in dissimillimis personis satis faciebant, cum tamen1 in suis versarentur, sed et comoedum in tragoediis et tragoedum in comoediis admodum placere vidimus: ego non elaborem? [110] cum dico me, te, Brute, dico; nam in me quidem iam pridem effectum est quod futurum fuit; tu autem eodem modo omnis causas ages? aut aliquod causarum genus repudiabis? aut in isdem causis perpetuum et2 eundem spiritum sine ulla commutatione obtinebis? demosthenes quidem, cuius nuper inter imagines tuas ac tuorum, quod eum credo amares, cum ad te in Tusculanum venissem, imaginem ex aere vidi, nil [p. 2034] Lysiae subtilitate3 cedit, nihil argutiis et acumine4 Hyperidi5, nil levitate Aeschini et splendore verborum. [111] multae sunt eius totae6 orationes subtiles, ut contra Leptinem; multae totae graves, ut quaedam Philippicae; multae variae, ut contra Aeschinem falsae legationis, ut contra eundem pro7 causa Ctesiphontis. Iam illud medium quotiens vult arripit et a gravissimo8 discedens9 eo potissimum delabitur. Clamores tamen tum movet et tum in dicendo plurimum efficit, cum gravitatis10 locis utitur. [112] sed ab hoc parumper abeamus, quando quidem de genere, non de homine quaerimus: rei potius, id est eloquentiae vim et naturam explicemus. Illud tamen quod iam ante diximus meminerimus, nihil nos praecipiendi causa esse dicturos atque ita11 potius acturos ut existimatores videamur loqui, non magistri. In quo tamen longius saepe12 progredimur13, quod videmus non te haec solum esse lecturum, qui ea multo quam nos qui quasi14 docere videmur15 habeas notiora, sed hunc librum etiam si minus nostra commendatione, tuo tamen nomine divulgari necesse est.

1 tamen AL: tamquam Peter

2 et secl. Schütz

3 subtilitati AP2

4 acumini FPO

5 Hyperidis FP: Hypericlis O

6 et totae L

7 pro se in maluit Jahn

8 gravissimis A

9 discedens AL: descendens Schütz

10 gravitati aptis maluit Reid

11 ita AL: id coniecit Reid

12 saepe om. L

13 progrediemur probavit Stangl

14 quasi L: ea A

15 videmur A: videamur L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (4 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: