Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[72]
itaque hunc locum longe
et late patentem philosophi solent in officiis tractare—non
cum de recto ipso disputant, nam id quidem unum est—,
grammatici in poetis, eloquentes in omni et genere et parte
causarum. Quam enim indecorum est, de stillicidiis cum
apud unum iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti
communibus, de maiestate populi Romani summisse et subtiliter1!
1 subtiliter dicere scribendum esse suspicatus est Lambinus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.