previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. [61] sed iam illius perfecti oratoris et summae eloquentiae species exprimenda est. Quem hoc uno excellere id est oratione1, cetera in eo latere indicat nomen ipsum; non enim inventor aut compositor aut actor qui2 haec complexus est omnia, sed et Graece ab eloquendo ῥήτωρ et Latine eloquens dictus est; ceterarum enim rerum quae [p. 2020] sunt in oratore partem aliquam sibi quisque vindicat, dicendi autem, id est eloquendi, maxima vis soli huic conceditur.

[62] quamquam enim et philosophi quidam3 ornate locuti suntsi quidem et Theophrastus a divinitate4 loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et suavitate et gravitate5 princeps Plato—, tamen horum oratio neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet. [63] loquuntur cum doctis, quorum sedare animos malunt quam incitare, et de6 rebus placatis ac minime turbulentis docendi causa non capiendi loquuntur7, ut in eo ipso, quod delectationem aliquam dicendo aucupentur, plus non nullis quam necesse sit facere videantur. Ergo ab hoc genere non difficile est hanc eloquentiam, de qua nunc agitur, secernere. [64] mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis nec sententiis nec verbis instructa popularibus8 nec vincta numeris, sed soluta liberius; nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile9, nihil astutum; casta, verecunda, virgo incorrupta quodam modo. Itaque sermo potius quam oratio dicitur. Quamquam enim omnis locutio oratio10 est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata nomine est.

[65] sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt flores quos adhibet orator in causis persequi. Sed hoc differunt quod, cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id [p. 2021] faciunt quam nos et crebrius, concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis, a re saepe discedunt, intexunt fabulas, verba altius11 transferunt eaque ita disponunt ut pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt12.

1 id est oratione secl. Schütz

2 actor qui Madvig: sed qui (l. 28) maluit Heerdegen: est om. Nixon (non addito qu)

3 quidam vulg.: quidem L

4 a divinitate vulg.: divinitate L

5 et suav. et grav. codd. dett.: et grav. et suav. Sauppe: et gravitate L: et gravitate Heerdegen

6 et de Heerdegen: fide L: sic de codd. dett.: sic... loquuntur secl. Kayser: scilicet de Stangl

7 loquuntur secl. Schütz

8 popularibus codd. dett.: popularis L vincta codd. dett.: iuncta L

9 miserabile vulg.: mirabile L

10 oratoris codd. dett.: orationis L

11 altius Beier: apertius L: audacius Schütz

12 definiunt L: finiuntur maluit Bake

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: