Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[42]
haec de adulescente Socrates auguratur1. At ea de seniore
scribit Plato et scribit aequalis et quidem exagitator omnium
rhetorum hunc miratur unum; me autem qui Isocratem
non diligunt una cum Socrate et cum Platone errare patiantur. Dulce igitur orationis genus et solutum et fluens2,
sententiis argutum, verbis sonans est in illo epidictico
genere quod diximus proprium sophistarum, pompae quam
pugnae aptius, gymnasiis et palaestrae dicatum, spretum et
pulsum foro. Sed quod educata huius nutrimentis elo-
[p. 2015]
quentia est3 ipsa se postea colorat et roborat, non alienum
fuit de oratoris quasi incunabulis dicere. Verum haec
ludorum atque pompae; nos autem iam4 in aciem dimicationemque veniamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.