Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[332]
ex te duplex nos
afficit sollicitudo, quod et ipse re publica careas et illa te.
Tu tamen, etsi cursum ingeni tui, Brute, premit haec impor-
tuna clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis et
effice id quod iam prope modum vel plane potius effeceras,
ut te eripias ex ea quam ego congessi in hunc sermonem
turba patronorum1. Nec enim decet te ornatum uberrimis
artibus, quas cum domo haurire non posses arcessivisti ex
urbe ea quae domus est semper habita doctrinae, numerari
in vulgo patronorum. Nam quid te2 exercuit Pammenes vir
longe eloquentissimus Graeciae? quid illa vetus Academia
atque eius heres Aristus hospes et familiaris meus, si qui-
dem similes maioris partis oratorum futuri sumus?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.