Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[324]
maxime vero
perspecta est utriusque nostrum exercitatio paulo ante
quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit: cum lege Pompeia ternis horis
ad dicendum datis ad causas simillimas inter se vel potius
easdem novi veniebamus cotidie. Quibus quidem causis
tu etiam, Brute, praesto fuisti complurisque et nobiscum et
solus egisti, ut qui non satis diu vixerit Hortensius tamen
hunc cursum confecerit: annis ante sedecim1 causas agere
coepit quam tu es natus; idem quarto et2 sexagensimo
anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum
tuum defendit Appium. Dicendi autem genus quod fuerit
in utroque, orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.