Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[322]
nihil de me dicam: dicam de ceteris,
quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus
hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae elo—
quentiae continetur, nemo qui philosophiam complexus
esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum, nemo qui ius civile didicisset rem ad privatas
causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam,
nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua,
si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testis
excitaret, nemo qui breviter arguteque inluso1 adversario
laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad
hilaritatem risumque traduceret, nemo qui dilatare posset
atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem2 quaestionem universi generis orationem
traducere, nemo qui delectandi gratia digredi parumper a
causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo
qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod
unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impellere3.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.