Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[316]
adsiduissime autem mecum
[p. 1096]
fuit Dionysius Magnes; erat etiam Aeschylus1 Cnidius,
Adramyttenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus Rhodum veni
meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem
applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in2 notandis animadvertendisque vitiis et in
instituendo docendoque prudentissimum. Is dedit operam,
si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et
supra fluentis3 iuvenili quadam dicendi impunitate et4 licentia
reprimeret et quasi extra ripas diffluentis5 coerceret. Ita
recepi me biennio post non modo exercitatior sed prope
mutatus. Nam et contentio nimia vocis resederat et quasi
deferverat6 oratio lateribusque vires et corpori7 mediocris
habitus accesserat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.