Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[298]
volvendi enim sunt libri cum aliorum tum
in primis Catonis. Intelleges nihil illius liniamentis nisi
eorum pigmentorum, quae inventa nondum erant, florem et
colorem defuisse. Nam de Crassi oratione sic existimo,
ipsum fortasse melius potuisse scribere, alium, ut1 arbitror,
neminem. Nam in hoc εἴρωνα2 me duxeris esse, quod earn
orationem mihi magistram fuisse dixerim. Nam etsi tute3
melius existimare videris de ea, si quam nunc habemus, facultate, tamen adulescentes quid in Latinis potius
[p. 1091]
imitaremur non habebamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.